Ecclésiaste 2
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Ecclésiaste 2:18-23

18Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus hæredem post me,

19quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui : et est quidquam tam vanum ?

20Unde cessavi, renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole.

21Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quæsita dimittit ; et hoc ergo vanitas et magnum malum.

22Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est ?

23Cuncti dies ejus doloribus et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit. Et hoc nonne vanitas est ?

Lire Ecclésiaste 2 en entier

Commentaires sur Ecclésiaste 2

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project