Vulgate clémentine (latin)
Deutéronome 8:7-14
7Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarumque et fontium, in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi :
8terram frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus, et malogranata, et oliveta nascuntur : terram olei ac mellis,
9ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfrueris : cujus lapides ferrum sunt, et de montibus ejus æris metalla fodiuntur :
10ut cum comederis, et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi.
11Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie :
12ne postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras ædificaveris, et habitaveris in eis,
13habuerisque armenta boum, et ovium greges, argenti et auri, cunctarumque rerum copiam,
14elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis,
Commentaires sur Deutéronome 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires