Vulgate clémentine (latin)
Deutéronome 3:21-29
21Josue quoque in tempore illo præcepi, dicens : Oculi tui viderunt quæ fecit Dominus Deus vester duobus his regibus : sic faciet omnibus regnis, ad quæ transiturus es.
22Ne timeas eos : Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis.
23Precatusque sum Dominum in tempore illo, dicens :
24Domine Deus, tu cœpisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam, manumque fortissimam : neque enim est alius deus vel in cælo, vel in terra, qui possit facere opera tua, et comparari fortitudini tuæ.
25Transibo igitur, et videbo terram hanc optimam trans Jordanem, et montem istum egregium, et Libanum.
26Iratusque est Dominus mihi propter vos, nec exaudivit me, sed dixit mihi : Sufficit tibi : nequaquam ultra loquaris de hac re ad me.
27Ascende cacumen Phasgæ, et oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et orientem, et aspice ; nec enim transibis Jordanem istum.
28Præcipe Josue, et corrobora eum atque conforta : quia ipse præcedet populum istum, et dividet eis terram quam visurus es.
29Mansimusque in valle contra fanum Phogor.
Commentaires sur Deutéronome 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires