Vulgate clémentine (latin)
Deutéronome 28:35-46
35Percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum.
36Ducet te Dominus, et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam ignoras tu et patres tui : et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi.
37Et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus.
38Sementem multam jacies in terram, et modicum congregabis : quia locustæ devorabunt omnia.
39Vineam plantabis, et fodies : et vinum non bibes, nec colliges ex ea quippiam : quoniam vastabitur vermibus.
40Olivas habebis in omnibus terminis tuis, et non ungeris oleo : quia defluent, et peribunt.
41Filios generabis et filias, et non frueris eis : quoniam ducentur in captivitatem.
42Omnes arbores tuas et fruges terræ tuæ rubigo consumet.
43Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior : tu autem descendes, et eris inferior.
44Ipse fœnerabit tibi, et tu non fœnerabis ei. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam.
45Et venient super te omnes maledictiones istæ, et persequentes apprehendent te, donec intereas : quia non audisti vocem Domini Dei tui, nec servasti mandata ejus et cæremonias, quas præcepit tibi.
46Et erunt in te signa atque prodigia, et in semine tuo usque in sempiternum :
Commentaires sur Deutéronome 28
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires