Deutéronome 28
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Deutéronome 28:1-7

1Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quæ versantur in terra.

2Venientque super te universæ benedictiones istæ, et apprehendent te : si tamen præcepta ejus audieris.

3Benedictus tu in civitate, et benedictus in agro.

4Benedictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulæ ovium tuarum.

5Benedicta horrea tua, et benedictæ reliquiæ tuæ.

6Benedictus eris tu ingrediens et egrediens.

7Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo : per unam viam venient contra te, et per septem fugient a facie tua.

Lire Deutéronome 28 en entier

Commentaires sur Deutéronome 28

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project