Deutéronome 23
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Deutéronome 23:17-25

17Non erit meretrix de filiabus Israël, nec scortator de filiis Israël.

18Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris : quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.

19Non fœnerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem :

20sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id quo indiget, commodabis : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam.

21Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere : quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum.

22Si nolueris polliceri, absque peccato eris.

23Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es.

24Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi placuerit : foras autem ne efferas tecum.

25Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres : falce autem non metes.

Lire Deutéronome 23 en entier

Commentaires sur Deutéronome 23

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project