Vulgate clémentine (latin)
Deutéronome 10:17-21
17quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.
18Facit judicium pupillo et viduæ ; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum.
19Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenæ in terra Ægypti.
20Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies : ipsi adhærebis, jurabisque in nomine illius.
21Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia, quæ viderunt oculi tui.
Commentaires sur Deutéronome 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires