Vulgate clémentine (latin)
Deutéronome 10:1-4
1In tempore illo dixit Dominus ad me : Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem : faciesque arcam ligneam,
2et scribam in tabulis verba quæ fuerunt in his quas ante confregisti : ponesque eas in arca.
3Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus.
4Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba decem, quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est : et dedit eas mihi.
Commentaires sur Deutéronome 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires