Vulgate clémentine (latin)
Daniel 5:1-12
1Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille : et unusquisque secundum suam bibebat ætatem.
2Præcepit ergo jam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea, quæ asportaverat Nabuchodonosor pater ejus de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex, et optimates ejus, uxoresque ejus, et concubinæ.
3Tunc allata sunt vasa aurea, et argentea, quæ asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem : et biberunt in eis rex, et optimates ejus, uxores et concubinæ illius.
4Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos et argenteos, æreos, ferreos, ligneosque et lapideos.
5In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulæ regiæ : et rex aspiciebat articulos manus scribentis.
6Tunc facies regis commutata est, et cogitationes ejus conturbabant eum : et compages renum ejus solvebantur, et genua ejus ad se invicem collidebantur.
7Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldæos, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis : Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem ejus manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit.
8Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere, nec interpretationem indicare regi.
9Unde rex Baltassar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est ; sed et optimates ejus turbabantur.
10Regina autem pro re, quæ acciderat regi et optimatibus ejus, domum convivii ingressa est : et proloquens ait : Rex, in æternum vive ! non te conturbent cogitationes tuæ, neque facies tua immutetur.
11Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebus patris tui scientia et sapientia inventæ sunt in eo : nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldæorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex :
12quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventæ sunt in eo, hoc est in Daniele : cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit.
Commentaires sur Daniel 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires