Vulgate clémentine (latin)
Daniel 10:10-15
10Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum.
11Et dixit ad me : Daniel vir desideriorum, intellige verba quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo : nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.
12Et ait ad me : Noli metuere, Daniel : quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua : et ego veni propter sermones tuos.
13Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus : et ecce Michaël, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum.
14Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies.
15Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis, dejeci vultum meum ad terram, et tacui.
Commentaires sur Daniel 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires