Vulgate clémentine (latin)
Colossiens 3:11-15
11ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia, et in omnibus Christus.
12Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam :
13supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
14Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis :
15et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote.
Commentaires sur Colossiens 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires