Vulgate clémentine (latin)
Actes 3:2-10
2Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur : quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum.
3Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet.
4Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit : Respice in nos.
5At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.
6Petrus autem dixit : Argentum et aurum non est mihi : quod autem habeo, hoc tibi do : in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula.
7Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ.
8Et exiliens stetit, et ambulabat : et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum.
9Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum.
10Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi : et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi.
Commentaires sur Actes 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires