Actes 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Actes 3:12-21

12Videns autem Petrus, respondit ad populum : Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare ?

13Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti.

14Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis :

15auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus.

16Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus : et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.

17Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.

18Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit.

19Pœnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra :

20ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui prædicatus est vobis, Jesum Christum,

21quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum.

Lire Actes 3 en entier

Commentaires sur Actes 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project