Vulgate clémentine (latin)
Actes 24:5-14
5Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Judæis in universo orbe, et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum :
6qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare.
7Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris,
8jubens accusatores ejus ad te venire : a quo poteris ipse judicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum.
9Adjecerunt autem et Judæi, dicentes hæc ita se habere.
10Respondit autem Paulus (annuente sibi præside dicere) : Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.
11Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem :
12et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbæ, neque in synagogis, neque in civitate :
13neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant.
14Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt hæresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt :
Commentaires sur Actes 24
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires