Vulgate clémentine (latin)
Actes 2:22-32
22Viri Israëlitæ, audite verba hæc : Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis :
23hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis :
24quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.
25David enim dicit in eum : Providebam Dominum in conspectu meo semper : quoniam a dextris est mihi, ne commovear :
26propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe :
27quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
28Notas mihi fecisti vias vitæ : et replebis me jucunditate cum facie tua.
29Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus : et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem.
30Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus :
31providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.
32Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.
Commentaires sur Actes 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires