Vulgate clémentine (latin)
Actes 18:18-22
18Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput : habebat enim votum.
19Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judæis.
20Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit,
21sed valefaciens, et dicens : Iterum revertar ad vos, Deo volente : profectus est ab Epheso.
22Et descendens Cæsaream, ascendit, et salutavit ecclesiam, et descendit Antiochiam.
Commentaires sur Actes 18
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires