Actes 18
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Actes 18:1-5

1Post hæc egressus ab Athenis, venit Corinthum :

2et inveniens quemdam Judæum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem ejus (eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Judæos a Roma), accessit ad eos.

3Et quia ejusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur. (Erant autem scenofactoriæ artis.)

4Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu : suadebatque Judæis et Græcis.

5Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judæis esse Christum Jesum.

Lire Actes 18 en entier

Commentaires sur Actes 18

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project