Vulgate clémentine (latin)
Actes 16:37-40
37Paulus autem dixit eis : Cæsos nos publice, indemnatos homines Romanos, miserunt in carcerem : et nunc occulte nos ejiciunt ? Non ita : sed veniant,
38et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hæc. Timueruntque audito quod Romani essent :
39et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe.
40Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam : et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.
Commentaires sur Actes 16
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires