Vulgate clémentine (latin)
Actes 16:27-34
27Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos.
28Clamavit autem Paulus voce magna, dicens : Nihil tibi mali feceris : universi enim hic sumus.
29Petitoque lumine, introgressus est : et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes :
30et producens eos foras, ait : Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam ?
31At illi dixerunt : Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua.
32Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus.
33Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum : et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo.
34Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et lætatus est cum omni domo sua credens Deo.
Commentaires sur Actes 16
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires