Vulgate clémentine (latin)
Actes 16:1-4
1Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre gentili.
2Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres.
3Hunc voluit Paulus secum proficisci : et assumens circumcidit eum propter Judæos qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis.
4Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata quæ erant decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Jerosolymis.
Commentaires sur Actes 16
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires