Vulgate clémentine (latin)
Actes 13:42-49
42Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc.
43Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam : qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.
44Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei.
45Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes.
46Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes.
47Sic enim præcepit nobis Dominus : Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ.
48Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini : et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam.
49Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem.
Commentaires sur Actes 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires