Vulgate clémentine (latin)
Actes 13:23-28
23Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum,
24prædicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum pœnitentiæ omni populo Israël.
25Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat : Quem me arbitramini esse, non sum ego : sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere.
26Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est.
27Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt,
28et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum.
Commentaires sur Actes 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires