2 Timothée 1
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Timothée 1:3-8

3Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die

4desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,

5recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.

6Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum.

7Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris : sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.

8Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus : sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei :

Lire 2 Timothée 1 en entier

Commentaires sur 2 Timothée 1

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project