Vulgate clémentine (latin)
2 Thessaloniciens 3:6-12
6Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
7Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos : quoniam non inquieti fuimus inter vos :
8neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
9Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.
10Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari, nec manducet.
11Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.
12Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiamus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.
Commentaires sur 2 Thessaloniciens 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires