Vulgate clémentine (latin)
2 Samuel 6:10-12
10Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David : sed divertit eam in domum Obededom Gethæi.
11Et habitavit arca Domini in domo Obededom Gethæi tribus mensibus : et benedixit Dominus Obededom, et omnem domum ejus.
12Nuntiatumque est regi David quod benedixisset Dominus Obededom, et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio : et erant cum David septem chori, et victima vituli.
Commentaires sur 2 Samuel 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires