Vulgate clémentine (latin)
2 Samuel 23:4-7
4sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat : et sicut pluviis germinat herba de terra.
5Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum æternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas, nec est quidquam ex ea quod non germinet.
6Prævaricatores autem quasi spinæ evellentur universi, quæ non tolluntur manibus.
7Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensæ comburentur usque ad nihilum.
Commentaires sur 2 Samuel 23
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires