Vulgate clémentine (latin)
2 Samuel 19:33-37
33Dixit itaque rex ad Berzellai : Veni mecum, ut requiescas securus mecum in Jerusalem.
34Et ait Berzellai ad regem : Quot sunt dies annorum vitæ meæ, ut ascendam cum rege in Jerusalem ?
35Octogenarius sum hodie : numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum ? aut delectare potest servum tuum cibus et potus ? vel audire possum ultra vocem cantorum atque cantatricum ? quare servus tuus sit oneri domino meo regi ?
36Paululum procedam famulus tuus ab Jordane tecum : non indigeo hac vicissitudine,
37sed obsecro ut revertar servus tuus, et moriar in civitate mea, et sepeliar juxta sepulchrum patris mei et matris meæ. Est autem servus tuus Chamaam : ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei quidquid tibi bonum videtur.
Commentaires sur 2 Samuel 19
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires