Vulgate clémentine (latin)
2 Samuel 11:14-21
14Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam ad Joab : misitque per manum Uriæ,
15scribens in epistola : Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum est prælium : et derelinquite eum, ut percussus intereat.
16Igitur cum Joab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi sciebat viros esse fortissimos.
17Egressique viri de civitate, bellabant adversum Joab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hethæus.
18Misit itaque Joab, et nuntiavit David omnia verba prælii :
19præcepitque nuntio, dicens : Cum compleveris universos sermones belli ad regem,
20si eum videris indignari, et dixerit : Quare accessistis ad murum, ut præliaremini ? an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur ?
21Quis percussit Abimelech filium Jerobaal ? nonne mulier misit super eum fragmen molæ de muro, et interfecit eum in Thebes ? quare juxta murum accessistis ? dices : Etiam servus tuus Urias Hethæus occubuit.
Commentaires sur 2 Samuel 11
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires