2 Samuel 10
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Samuel 10:7-12

7Quod cum audisset David, misit Joab et omnem exercitum bellatorum.

8Egressi sunt ergo filii Ammon, et direxerunt aciem ante ipsum introitum portæ : Syrus autem Soba, et Rohob, et Istob, et Maacha, seorsum erant in campo.

9Videns igitur Joab quod præparatum esset adversum se prælium et ex adverso et post tergum, elegit ex omnibus electis Israël, et instruxit aciem contra Syrum :

10reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo, qui direxit aciem adversus filios Ammon.

11Et ait Joab : Si prævaluerint adversum me Syri, eris mihi in adjutorium : si autem filii Ammon prævaluerint adversum te, auxiliabor tibi.

12Esto vir fortis, et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri : Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo.

Lire 2 Samuel 10 en entier

Commentaires sur 2 Samuel 10

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project