Vulgate clémentine (latin)
2 Samuel 10:6-8
6Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, miserunt, et conduxerunt mercede Syrum Rohob, et Syrum Soba, viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Istob duodecim millia virorum.
7Quod cum audisset David, misit Joab et omnem exercitum bellatorum.
8Egressi sunt ergo filii Ammon, et direxerunt aciem ante ipsum introitum portæ : Syrus autem Soba, et Rohob, et Istob, et Maacha, seorsum erant in campo.
Commentaires sur 2 Samuel 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires