Vulgate clémentine (latin)
2 Rois 20:14-17
14Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, dixitque ei : Quid dixerunt viri isti ? aut unde venerunt ad te ? Cui ait Ezechias : De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone.
15At ille respondit : Quid viderunt in domo tua ? Ait Ezechias : Omnia quæcumque sunt in domo mea, viderunt : nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis.
16Dixit itaque Isaias Ezechiæ : Audi sermonem Domini :
17Ecce dies venient, et auferentur omnia quæ sunt in domo tua, et quæ condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylonem : non remanebit quidquam, ait Dominus.
Commentaires sur 2 Rois 20
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires