2 Rois 2
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Rois 2:3-11

3egressi sunt filii prophetarum qui erant in Bethel, ad Eliseum, et dixerunt ei : Numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te ? Qui respondit : Et ego novi : silete.

4Dixit autem Elias ad Eliseum : Sede hic, quia Dominus misit me in Jericho. Et ille ait : Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque venissent Jericho,

5accesserunt filii prophetarum qui erant in Jericho, ad Eliseum, et dixerunt ei : Numquid nosti quia Dominus hodie tollet dominum tuum a te ? Et ait : Et ego novi : silete.

6Dixit autem ei Elias : Sede hic, quia Dominus misit me usque ad Jordanem. Qui ait : Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Ierunt igitur ambo pariter,

7et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt eos, qui et steterunt e contra, longe : illi autem ambo stabant super Jordanem.

8Tulitque Elias pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas : quæ divisæ sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum.

9Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum : Postula quod vis ut faciam tibi, antequam tollar a te. Dixitque Eliseus : Obsecro ut fiat in me duplex spiritus tuus.

10Qui respondit : Rem difficilem postulasti : attamen si videris me quando tollar a te, erit tibi quod petisti : si autem non videris, non erit.

11Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus, et equi ignei diviserunt utrumque : et ascendit Elias per turbinem in cælum.

Lire 2 Rois 2 en entier

Commentaires sur 2 Rois 2

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project