Vulgate clémentine (latin)
2 Rois 18:1-5
1Anno tertio Osee filii Ela regis Israël, regnavit Ezechias filius Achaz regis Juda.
2Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Abi filia Zachariæ.
3Fecitque quod erat bonum coram Domino, juxta omnia quæ fecerat David pater ejus.
4Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem æneum quem fecerat Moyses : siquidem usque ad illud tempus filii Israël adolebant ei incensum : vocavitque nomen ejus Nohestan.
5In Domino Deo Israël speravit : itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda, sed neque in his qui ante eum fuerunt :
Commentaires sur 2 Rois 18
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires