Vulgate clémentine (latin)
2 Rois 17:36-41
36sed Dominum Deum vestrum, qui eduxit vos de terra Ægypti in fortitudine magna et in brachio extento, ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate.
37Cæremonias quoque, et judicia, et legem, et mandatum, quod scripsit vobis, custodite ut faciatis cunctis diebus : et non timeatis deos alienos.
38Et pactum quod percussit vobiscum, nolite oblivisci : nec colatis deos alienos,
39sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum.
40Illi vero non audierunt, sed juxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant.
41Fuerunt igitur gentes istæ timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes : nam et filii eorum, et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in præsentem diem.
Commentaires sur 2 Rois 17
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires