Vulgate clémentine (latin)
2 Rois 16:9-16
9Qui et acquievit voluntati ejus : ascendit enim rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam, et transtulit habitatores ejus Cyrenen : Rasin autem interfecit.
10Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum : cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar ejus, et similitudinem juxta omne opus ejus.
11Exstruxitque Urias sacerdos altare : juxta omnia quæ præceperat rex Achaz de Damasco, ita fecit sacerdos Urias donec veniret rex Achaz de Damasco.
12Cumque venisset rex de Damasco, vidit altare, et veneratus est illud : ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum,
13et libavit libamina, et fudit sanguinem pacificorum quæ obtulerat super altare.
14Porro altare æreum quod erat coram Domino, transtulit de facie templi, et de loco altaris, et de loco templi Domini : posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem.
15Præcepit quoque rex Achaz Uriæ sacerdoti, dicens : Super altare majus offer holocaustum matutinum, et sacrificium vespertinum, et holocaustum regis, et sacrificium ejus, et holocaustum universi populi terræ, et sacrificia eorum, et libamina eorum : et omnem sanguinem holocausti, et universum sanguinem victimæ super illud effundes : altare vero æreum erit paratum ad voluntatem meam.
16Fecit igitur Urias sacerdos juxta omnia quæ præceperat rex Achaz.
Commentaires sur 2 Rois 16
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires