Vulgate clémentine (latin)
2 Jean 1:4-6
4Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.
5Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.
6Et hæc est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis.
Commentaires sur 2 Jean 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires