2 Corinthiens 8
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Corinthiens 8:1-5

1Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ :

2quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum :

3quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt,

4cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.

5Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,

Lire 2 Corinthiens 8 en entier

Commentaires sur 2 Corinthiens 8

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project