Vulgate clémentine (latin)
2 Corinthiens 8:1-4
1Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ :
2quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum :
3quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt,
4cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.
Commentaires sur 2 Corinthiens 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires