Vulgate clémentine (latin)
2 Corinthiens 6:4-10
4sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
5in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,
6in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
7in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris,
8per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti :
9quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati :
10quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
Commentaires sur 2 Corinthiens 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires