2 Corinthiens 5
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Corinthiens 5:2-8

2Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes :

3si tamen vestiti, non nudi inveniamur.

4Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati : eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita.

5Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus.

6Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino

7(per fidem enim ambulamus, et non per speciem) :

8audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum.

Lire 2 Corinthiens 5 en entier

Commentaires sur 2 Corinthiens 5

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project