2 Corinthiens 3
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Corinthiens 3:12-18

12Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur :

13et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur,

14sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur),

15sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum.

16Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen.

17Dominus autem Spiritus est : ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.

18Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.

Lire 2 Corinthiens 3 en entier

Commentaires sur 2 Corinthiens 3

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project