Vulgate clémentine (latin)
2 Corinthiens 3:12-15
12Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur :
13et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur,
14sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur),
15sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum.
Commentaires sur 2 Corinthiens 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires