Vulgate clémentine (latin)
2 Corinthiens 11:2-4
2æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.
3Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo.
4Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis : aut aliud Evangelium, quod non recepistis : recte pateremini.
Commentaires sur 2 Corinthiens 11
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires