Vulgate clémentine (latin)
2 Corinthiens 1:4-10
4qui consolatur nos in omni tribulatione nostra : ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo.
5Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis : ita et per Christum abundat consolatio nostra.
6Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quæ operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur :
7ut spes nostra firma sit pro vobis : scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.
8Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quæ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere.
9Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos :
10qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit : in quem speramus quoniam et adhuc eripiet,
Commentaires sur 2 Corinthiens 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires