Vulgate clémentine (latin)
2 Corinthiens 1:17-20
17Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum ? aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non ?
18Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non.
19Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit.
20Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est : ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram.
Commentaires sur 2 Corinthiens 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires