Vulgate clémentine (latin)
2 Corinthiens 1:1-6
1Paulus, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia.
2Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
3Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis,
4qui consolatur nos in omni tribulatione nostra : ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo.
5Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis : ita et per Christum abundat consolatio nostra.
6Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quæ operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur :
Commentaires sur 2 Corinthiens 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires