2 Chroniques 6
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

2 Chroniques 6:4-11

4Benedictus Dominus Deus Israël, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens :

5A die qua eduxi populum meum de terra Ægypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israël ut ædificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo Israël :

6sed elegi Jerusalem ut sit nomen meum in ea, et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israël.

7Cumque fuisset voluntatis David patris mei ut ædificaret domum nomini Domini Dei Israël,

8dixit Dominus ad eum : Quia hæc fuit voluntas tua, ut ædificares domum nomini meo, bene quidem fecisti hujuscemodi habere voluntatem :

9sed non tu ædificabis domum : verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse ædificabit domum nomini meo.

10Complevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat : et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus : et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël.

11Et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israël.

Lire 2 Chroniques 6 en entier

Commentaires sur 2 Chroniques 6

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project