Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 33:11-17
11Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum : ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque compedibus duxerunt in Babylonem.
12Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum : et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum.
13Deprecatusque est eum, et obsecravit intente : et exaudivit orationem ejus, reduxitque eum Jerusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus.
14Post hæc ædificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portæ piscium per circuitum usque ad Ophel, et exaltavit illum vehementer : constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Juda munitis :
15et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini : aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Jerusalem : et projecit omnia extra urbem.
16Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem : præcepitque Judæ ut serviret Domino Deo Israël.
17Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo.
Commentaires sur 2 Chroniques 33
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires