Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 12:5-7
5Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam, et principes Juda qui congregati fuerant in Jerusalem, fugientes Sesac : dixitque ad eos : Hæc dicit Dominus : Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac.
6Consternatique principes Israël et rex, dixerunt : Justus est Dominus.
7Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam, dicens : Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Jerusalem per manum Sesac.
Commentaires sur 2 Chroniques 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires