Vulgate clémentine (latin)
2 Chroniques 12:13-16
13Confortatus est ergo rex Roboam in Jerusalem, atque regnavit : quadraginta autem et unius anni erat cum regnare cœpisset, et decem et septem annis regnavit in Jerusalem, urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi, de cunctis tribubus Israël : nomen autem matris ejus Naama Ammanitis.
14Fecit autem malum, et non præparavit cor suum ut quæreret Dominum.
15Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semeiæ prophetæ, et Addo videntis, et diligenter exposita : pugnaveruntque adversum se Roboam et Jeroboam cunctis diebus.
16Et dormivit Roboam cum patribus suis, sepultusque est in civitate David : et regnavit Abia filius ejus pro eo.
Commentaires sur 2 Chroniques 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires